DE RATIONE ET VIA PROFESSORIS ØRBERG AD SERMONEM LATINUM DISCENDUM

 Eadem, francogallice conversa, apud: olivier.rimbault@wanadoo.fr  retirector adnotavit

Cum plures jam annos libris Ørberg Dani magistri in scholis Latinis magno cum gaudio et miratione usus sim, nunc experimenta et cogitata in commune offero ut magistris aliquibus imprimisque juvenioribus usui sint. Equidem tantum in classibus inferioribus i.e. a XII° anno (ubi Latina studia in Gallia ineunt) ad XIVum Latinas litteras docui. Nihilominus duorum collegarum et civium experimenta in superioribus classibus audivi meaque ipsa jam satis varia sunt ut monita consiliaque dare audeam. Hoc autem non solum testimonium sed fortasse testamentum est quia in Gallia non modo rationes huius generis ferme abhinc XX annos a multis despiciuntur sed multi sumus qui nesciamus etiam quot insuper annos scholas Latinas habituri simus, numero discipulorum indesinenter minuente. Qui cur minuatur, plures sunt causae nec eas removeo quas Francisca Waquet in recentioris Latinitatis historia sua docte illustrat (1). Sed haec institutionis mutatio ideo quoque explanatur, mea sententia, quod plerique hodierni discipuli, etiam post plures studiorum annos, vix possunt Latine legere nisi lexicorum auxilio summoque labore. Quod vitium molestissimum rationes hodie ab institutionis gubernatoribus indictae gravius faciunt. Quantum autem sciam, nulla methodus hoc malum melius solvit quam Ørbergiana, quamquam ipsa non vacua sit ab eis vitiis quae decursu aetatum exoriantur muneraque rogat a magistris propria. Quae vitia ac primum omnium beneficia nunc explicaturus sum, manes doctrinasque Erasmi et Comenii invocans, speransque has observationes et conclusiones, nisi civibus et aequalibus meis, aliis quidem usui fore.

 

A – Quomodo libros Ørbergianos invenerim

Eidem sunt homines qui mihi et linguam Latinam vivo modo disci posse demonstraverunt et Ørbergianis libris uti persuaserunt. Etenim (mirabile dictu) cum ipse decem jam annos litteras Latinas docuissem, numquam tamen hanc linguam quasi quemlibet hodiernum sermonem disci potuisse conjecissem, id est non tantum antiquis textibus legendis sed rebus praesentibus quoque exprimendis. Certe autem ad tales tantasque res novas in negotiis non ducimur nisi rebus urgentibus compulsi. Equidem sicut multi collegae semper conatus eram uti docendi ratione quam optime discipulis accommodata, jucundissima et utilissima. Itaque solis monitis publicis jamdiu non parebam quippe quae, priore ac veterrima ratione rejecta, tirones a rudimentis veros et antiquos textus legere jussissent. Priscos et scholares libros quibus ipse litteras Latinas et Graecas didiceram non deposueram. Sed etiam computatris cum primum scholis in promptu fuerunt usus sum ut novo modo haud novum et epistulare commercium in auxilium adhiberem. Usque illum diem quo homines ubique terrarum sed etiam hic in Gallia ut inter se Latine colloquerentur convenire in tela legi. Tum me ideo obstupefactum esse confiteor quod hoc fieri posse ne semel quidem in mentem mihi venerat ! Tunc temporis igitur in quodam Tolosanae regionis collegio munus habebam magnoque dolore intellexeram conatus meos non impedire quin permulti tirones a scholis Latinis se averterent quod aliis studiis allicerentur. Res cum ita essent, tum vivam Latinitatem cum opus Ørbergianum ad salutem quamdam interpretatus sum !

B – Cur pro libris Ørbergianis ceteros deposuerim

Equidem eos libros paene inventos ideo assumpsi quod eisdem rebus ac ceteri lectores delectatus sum. Immo Ørberg Danum magistrum cum Lhomond Francogallo et claro XVIII s. grammatico conferre soleo. Nam uterque discipulos juveniores in cursivam Latinorum scriptorum lectionem gradatim introducit, uterque magnam ac diuturnam famam invenit, Lhomond in Francogallia, Ørberg in omnibus terris praeter Francogallicam ! Attamen inter illos magnae sunt differentiae, Ørberg praecellente, mea quidem sententia : Lhomond enim, cum primos gradus ad antiquos rerum scriptores sustineat, eleganti puroque stilo adhibito ac historia Romana summatim narrata, tamen quamdam grammaticae scientiam una cum quibusdam vocabulorum rudimentis ab initio rogat. Ørberg vero nil rogat : cum enim a statu planae ignorantiae initium faciat, sola lingua Romanorum adhibita, usque ad lectionem Ciceronis, Caesaris, cet. gradatim et continenter conducit, quibus in principiis Ørberg et Comenius perfecte conveniunt (2). Nam primus liber (‘Familia Romana’) alterque (‘Roma Aeterna’) ita compositus est ut vix opus sit patrio sermone vocabula vel grammatica interpretari. Immo a prima pagina sine molestia verba leguntur quasi sermo Latinus facillimus sit. Hoc quidem aiunt magistri bonique discipuli. Insuper H.H. Ørberg, cum a Lhomond nulla exercitia apud narrationes adscripta essent, optimam rationem exercendi perfecit ut discipulus in Latine scribendo se discenda in quoque capitulo plane intellexisse demonstraret. Qui usus linguae et ratio etiam optimus modus est ut res penitus in memoria insideant. Etenim numquam vocabula memoriter discenda sunt discipulis (attentis et gravibus dico) : hi vero sine ulla difficultate maximum verborum numerum memoria retinent quia non solum Francogallicis saepe similia sunt sed iterum iterumque in textu occurrunt, casu, numero usuque ratione et via semper mutato. Nil mirum quod plurimi anni Ørberg magistro necessarii fuissent ut opus suum hunc gradum perfectionis et calliditatis praeberet, quod ad principia et fundamenta ejus spectat (3).

C – De errore grammatice docendi methodi

Id fateor me hodie non posse quin quadam miseratione considerem discipulos grammatice discentes h.e. cuiusque sententiae subiectum et verbum et complementa, cet. inquirendo ut sensus sententiae paulatim reconstruatur. Sic enim discipuli semper in vinculis, ut ita dicam, lexicorum librorumque grammaticorum manent. Tamen plus minus conscii credunt hanc viam post nonnullos laborum annos ad cursivam lectionem se ducturam, quoniam magistri eos id credere sinunt. Etiam sunt qui hoc mentis " joco " eo plus gaudeant quod certa eius beneficia a magistris laudantur. Nempe, quoniam omnia eloquentia demonstrari possunt, doctissimi homines se occurrunt qui libros exarent ut istam docendi rationem doctissimis argumentis promoveant, credentes ita se litteras Latinas in scholis secundarii ordinis defendere. Quorum librorum novissimus videlicet in Gallia publicatus est a Petro Judet de La Combe Henricoque Wismann quippe qui planum faciant quantum differant modernae linguae ad vitae quotidianae commercia usitatae cum antiquis ad ipsas sermonis subtilitates examinan-das aptis (4). At num philologos tantum futuros in scholis Latinis formamus ? Num illi homines eos pueros unquam grammaticam docuerunt qui plerique etiam in patrio sermone non sine molestia eam discunt ? Quid magis interest ? Ut melius linguam patriam per scholas Latinas intelligant ? An ut Latinos scriptores aliquando qua maxima possint calliditate legant ita ut eorum stilos sentiant et opiniones, mores, jura et gesta ab eis tradita inspiciant ?

In hac disputatione primum didactica, non philosophica, denuo legendus est ille summi ingenii indagator, Comenius dico, qui jam ante quattuor saecula argumenta sensus communis hacque causa perpetuo ex oblivione reducenda explicaret : " Errores vulgatae Methodi tres : I. Quod Linguas doceat abstracte, sine praevia Rerum cognitione. II. Quod incipiat a formali, h.e. a Grammatica. III. Quod scandere fastigia sine praestructis scalis cogat. Id est, Latinitatis studium ordiri a Cicerone, et Virgilio. Cujus rei absurditas ostenditur." (5) Etiam Ciceronis auctoritatem Comenius ibi in testimo-nium profert " quippe qui olim jam protestatus est, ‘se eum non posse docere Dicere, qui nesciat Loqui’ (3. De Orat.)" Unde Comenius dupliciter congruenti ratione concludit : "Discamus primo Latine balbutire ; tum loqui ; tandem Ciceronem, ut nobis dicendi quoque commonstret artificia, adibimus." (6)

Hoc certe non significat grammaticam omnino vanam et inutilem esse. Etiam eam rogant tirones qui grammaticis rudimentis non carent. Ipsa autem grammatica Latina in libris Ørbergianis explanata sunt sed Latinis vocibus qui multo simpliciores sunt ac nostrae. Magistro etiam quasdam tabulas ambarum linguarum structuras conferentes conficere licet quo facilius Latina memoriae mandetur. Atqui maximi momenti est in schola non regulas sed declinationes et conjugationes saepe declamare. Immo dubitandum est num lingua Latina libris Ørbergianis adhibitis tam bene disceretur a discipulis qui non antea de Francogallica grammatica eruditi essent. Namque eorum discipulorum memini qui jam duos annos vulgata methodo linguam Latinam studuerant dum ego jam unum annum ceteros eiusdem classis methodo Ørbergiana doceo. Cum novis discipulis igitur, per octo septimanas, singulam horam, octo prima methodi capitula sive inter XL et L paginas Latine scriptas legi, meis discipulis prioris anni eadem capitula revisentibus (7). Quod eorum permulti jam bene eruditi erant ac satis diligentes ut capitula mecum lecta domi relegerent pensaque domestica magna cum cura effice-rent, illa nova classis optimam operam per totum annum dedit. Postea fuerunt lycei magistrae deliciae. Attamen grammatica non mihi est omnium maxima cura sed ut discipuli gradatim ad jucundam et cursivam lectionem ducantur. Nec mihi nota est ulla methodus ad hoc melior quam Ørbergiana.

D – De prima causa cur sermo Latinus non nisi Latine disci debeat

Duae sunt causae cur transitus per longas et grammaticas explanationes omniumque verborum conversiones methodo Ørbergiana vitentur. Altera ad artem didacticam linguarum attinet, altera autem ad ipsam naturam linguae Latinae.

Doctrina ipsius linguae dividitur inter grammaticam et vocabula. Experientia primum demonstrat discipulos linguis discendis aptos quasi quodam instinctu et grammaticam et vocabula cuiuslibet sententiae intellegere, cum narrationes Ørbergianae ab initio legunt. Nam titulus methodi hoc summum principium nuntiat : " Lingua Latina per se illustrata " scilicet aut contextu qui dicitur aut imagine nisi contextus sufficit. Hoc a primis versibus posteaque continuo fit quod Ørberg sicut Comenius discentem semper a noto ad ignotum ducit, disciplinam ita conformans ad humanae mentis naturalem operandi modum (8). Hac eadem causa exercitationes non nisi usum Latinae linguae petunt. Quid enim patrius sermo prodest ut scriptum referendis praeteritis terminationibus aut verbis suppleatur ? Ørberg veterem Latine scribendi exercitationem ideo non sustulit (quam maximum errorem vulgatae methodi !) quod in quocumque sermone discendo non melior est exercitatio ac usus " seu imitatio " ut Comenius quoque docet (9). Verum etiam hoc verba e patrio sermone convertere non exigit. Quantum sic temporis parcitur ! Nam, attente libros huius methodi legenti nil prodest per linguam hodiernam et grammaticam suam semper transire ut inter IV et VIII paginas cuiusque capituli cursim legat et quaecumque exercitia probe faciat. Cum Ørberg conversio probatio, non consuetudo. Verba Latina magistro interrogante, tantum ex occasione, convertuntur, ut intelligentia difficultatum aliquarum comprobetur ; sic enim discipuli citius in scientiam sermonis progrediuntur, quo maxime gaudent (10).

In exercitatione seu imitatione cujuslibet linguae, discipulus non solum oculo sed etiam ore et aure juvatur. Cum autem non necesse sit Latine docere ut libri Ørbergiani maximo cum usu usitentur, scriptor tamen in textu opportune eas vocalium longitudines servavit (longas lineola recta signando) quas libri nostri scholares jamdiu neglexerunt. Quam neglegentiam eo minus intellego quo simplicior est accentatio Latina, lege paenultima syllaba adhibita, ac utilior non solum ad poetas sentiendos sed etiam ad studiis Latiniis utendum ut linguae vivae quoque aure facilius discantur. Accentatione non omissa, oratio Latina ipsa viva ac delectans manet. Praeterea ejus musica per aures transiens cerebrum maxime juvat quo melius verba et terminationes memoria imprimantur.

His omnibus rebus, Ørbergiana methodus sicut quaecumque hodiernae linguae methodus quasi immersionem in lingua offert. Haec est prima claraque causa cur superior sit aliis utilitate, celeritate et jucunditate.

E – De altera causa cur sermo Latinus non nisi Latine disci debeat

Altera causa ad naturam linguarum spectat : oratio Latina, sicut quaevis, in tantum differt a ceteris ut eam non nisi Latine sentire et cogitare discendo facile intellegere liceat. Itaque praeter scriptorum lectionem nulla est melior discendi via quam Latine scribere vel etiam loqui h.e. scripta calamo vel etiam ore imitari. Ut huius discrepantiae linguarum exempla proferamus, sermonem Latinum cum Francogallico ita conferemus :

1) Sermo Latinus verbis inopior est, Francogallicus abundantior. Exempla : " pueri inter se juvant " / " les enfants s’aident mutuellement " ; " apta ad commovendos animos oratio " / " un discours touchant ", " testis et spectator " / " un témoin oculaire ", cet.

2) Sermo Latinus res potius ipsas describere solet, Francogallicus rerum species et conformationes. Exempla : " bonum " / " le bien " ; " summi oratores " / " l’élite des orateurs " ; verissime loqui " / " dire l’exacte vérité " ; " Scipione duce " / " sous la conduite de Scipion ", cet.

3) Sermo Latinus res paucis verbis simul comprehensas exprimit, Francogallicus verbis acutis singillatim. Exempla : " intimus " / " un ami intime " ; " in imperio " / " quand on est au pouvoir ", " injuria consulis " / " l’injure qu’a subie le consul ", cet.

4) Sermo Latinus verborum circuitus ac sententias ampliores amat, Francogallicus compositionem sectam ac simplicem. Exempla : " movere animos " / " émouvoir " ; " dolor animi " / " le chagrin " ; " sapienter prudenterque " / " avec une sage prudence " ; " argumenta quibus Deus esse demonstratur " / " les preuves de l’existence de Dieu " ; " urbem captam hostis diripuit " / " l’ennemi prit la ville et la pilla ", cet. (11)

Exinde primo, si cum Comenio tres gradus ad linguae calliditatem inspicimus, plane intelligimus exercitationem conversionis per se non ante tertium necessariam opportunamque esse. Qui sunt hi gradus ? " I. Linguae totius FUNDAMENTA ediscere. II. Linguae totius FABRICAM, seu structuram, perdiscere. III. Linguae totius ROBUR et ORNAMENTA addiscere."(12) Etenim Ørberg magistri primus liber (‘Familia Romana’) fundamenta et structuram linguae docet scilicet voces quas Comenius "primitivas" vocat et elementa grammaticae Latinae. Exercitatio convertendi magno usui est discipulis satis eruditis et maturis ut scriptores expolitumque sermonem legant et linguarum structuras comparare possint. Secundo illa supra descriptio Latini sermonis clare montrat quam stultum sit hunc sermonem verbatim ac membratim docere quoniam sic numquam ad lectionem cursivam assequi liceat. Nam talis quidam sermo exigit ut non solum per se ipso intellegatur sed etiam conspectu et amplexu percipiatur. Ad hoc vetus methodus exercitiis ‘globuli nivalis’ nuncupatis jure exercebat. Tota methodus Ørbergiana idem ratione docet.

F – Cuivis methodo vel Ørbergianae aliquid semper deesse

Attamen ne nos praetereat ullam methodum, quamvis in se optimam, perfectam esse nisi bene discipulis et bonis discipulis accommodatam.

Quid sibi vult illud " bonis discipulis " ?

Illius puellae primi anni memini quippe quae, grammatica privatim et diu explanata, quamdam sententiam sicut " Julius in villa sua habitat cum magna familia " non intellegeret, huiusque alterius puellae tertii anni quae, post duos annos (cum classica methodo quae dicitur) " Marcus unam sororem habet " haud recte statim converteret, quamquam sane utraque sententia ceteris sensu liquida esset. Quid est agendum cum tam mediocribus nescio cur ingeniis nisi sane scholas explicare operasque petere quae non ad linguam ipsam attineant ? Ut igitur sciam, quamcumque magister docendi rationem adhibebit, non omnibus nec ad eumdem gradum linguam Latinam vere discere dabitur. Res autem ita institutae sunt in Gallicis scholis ut inter plura offerta sive academica sive potius ludicra libere eligen-dum sit. Quare jam lingua Latina non omnibus parentibus nec omnibus optimis discipulis maximi momenti habetur. In collegiis secundarii gradus per quorum scholas omnibus juvenibus transeundum est, nonnulli inspectores rogant ut scholae Latinae debilissimis quoque apertae sint. Ita, aiunt, qui patriam linguam ne dicam alienam vix callent auxilium quoddam reperiant (idque ‘Latinum curativum’ vocant). Quaecumque vera sit causa, etiam methodo Ørbergiana una cum viva Latinitate adhibita, mihi quoque successus nonnumquam pessimus fuit. Non tempora nec mores novos accusabo, nec est quod discipuli hodierni magis pigri vel imbecilli sint quam praeteriti. Verum tamen tam in Gallia quam in Croatia, Germania Hispaniave permulti tirones haud satis maturi ac docti sunt ut litteras aestiment, ament et intellegant (13).

Quid significat methodus " bene discipulis accommodata " ?

Perfectio didactica minus ex instrumentis pendet quam ex arte magistri ut scholae suae quam saepissime non sint molestae, potius vero discipulo jucundae dignaeque attentionis. Perfectio in sola vita. Nec est vita ubi non est amor, primum inter magistrum et discipulum, deinde inter eos et instrumenta studiorum (14). Ergo methodum Ørbergianam non eodem modo cum omnibus discipulis adhibere convenit quo majorem successum accipiat. Duae sunt imprimis condiciones nunc nobis explicandae nisi volumus illam methodum, quamvis optimam, et diligentibus discipulis tam gravem ac molestam fieri quam alias.

G – De condicionibus melioris successus in usu Ørbergianae methodi

Discipulorum aetas non minime interest : quo minores discipuli sunt natu eo magis delectantur primis capitulis in quibus commenticia narratio cuiusdam Romanae familiae gesta explicat. In Gallia autem, ubi a XII° anno litterae Latinae disci solent, hic primus liber q.i. ‘Familia Romana’ idoneus est. Nam ubi pueri in collegiis sive mediis scholis tres annos ei penitus studuerint, hoc libro perlecto, tempus simul erit quo lycea sive gymnasia ineant ubi alter liber methodi opportunissime legatur. Hoc enim volumen multo majorem scientiam ac maturitatem exigit scriptaque antiqua et multa continet. Itaque superioribus classibus perfecte convenit. Quid ergo primo libro cum adulescentibus ? Ut audivi (quoniam infortunate nondum ipse classes lyceorum docui), gesta simplicia primi voluminis, cum adultos facili sermonis progressu delectent, adulescentes citius ad satietatem ducunt. Horum enim mentes materias divites appetunt quod quidem ad stilum et argumenta spectat. Eiscum igitur non totas horas illi methodo adhibere oportet. Etenim Galli discipuli, cum multi indoctissimi de ipso sermone Latino lycea intrent, tamen tam bonis Gallicarum litterarum studiis se imbuunt ut similibus Latinarum commentariis sine multa difficultate inhaereant. Immo, scholis Latinis eo intentiores sunt quo majorem scientiam rerum tum litterariarum cum philosophicarum in eis acquirant. Tempus litterarum tempori lusuum succedit. Quibus de causis saltem in lyceis lectio scriptorum una cum primis quidem libris Orbergianis magnopere commendatur.

Varietas quoque magnum interest, praecipue cum juvenioribus. Ut Erasmus ipse monet, ‘nihil suave quod perpetuum’ (15).

- Qua de causa primo non omnia exercitia ab Ørberg cuique capitulo adscripta conficienda sunt. Equidem non semper et pensum A et B et C a discipulis rogo (16). Pensum C saepe scholasticae horae reservo ut capitulum revisamus Latine loquendo. In libello q.i. ‘Exercitia Latina’ multae insunt insuper exercitationes et discipulis necessariae ut non solum vocabula et grammatica sed etiam usus Latinae linguae proprii (e.g. "esse + dat." ; " eum / se ", cet.) bene adspiciantur atque discantur. Tamen vero molestiae et minimo usui sit discipulis vel omnia exercitia vel omnes exercitiorum sententias legere et corrigere. Etiam est tertius liber methodo complementum q.i. ‘Colloquia Personarum’ : quorum colloquiorum tantum nonnullis et quasi probationibus utor, a discipulis rogando ut primam illorum paginam sine lexico in patrium sermonem convertant, reliquas autem libere legant.

- Secundo, his lectionibus et exercitiis intermiscendae sunt quaedam requies et operae quibus discipuli studiis etiam plus imbuantur. Sic enim cuique fere capitulo lecto alias operas adjicio : colloquia Latina cum discipulis et de eis ipsis, epistularia commercia cum aequalibus sive Gallis sive alienis, imagines translucidas aut pelliculas cum Latinis interpretationibus, lectionem illius ludicri libri ab Usborne editi (" Latin for beginners ", " Le latin pour débutants "), studium nubeculatarum fabularum Asterigis Latine conversarum, ludos varios (e.g. is qui Cluedo appellatur ut complementa locorum revisantur aut is qui in Gallia popularis est eundemque septem familiarum ludum vocamus : idoneus est ad casum vocativum, accusativum et genetivum revisendum !), denique auditio canticorum Latinorum sive modernorum sive veterum. Hac in parte institutionis meae veterum Jesuitarum ac Comenii consiliis nitor (17).

- Postremo, ut jam dixi, breviata scriptorum excerpta legere non obliviscor. Multa sunt quae etiam a tironibus vix eruditis, nonnullis quidem verbis exceptis, facile leguntur, praecipue si Latinitati terminos antiquitatis non imponimus. Certe Latinitas Ciceronis summum exemplar manet ut ceteros stilos judicare liceat. At quodquod opus legitur aetati et ingenio et scientiae discipulorum atqui tempori scholis Latinis tributo aptare oportet. Non necesse est ut statim in summos scriptores veniamus. Discuntne Anglicam linguam statim Shakespeare legendo ? Vera scripta si volumus, in omnibus aetatibus invenimus. Laetus autem nuper animadverti eos fontes recentiores saepeque faciliores lectu a magistris et inspectoribus caute sed clare recuperatos et promotos esse.

Equidem, cum primum satis otiosus ero, horum complementorum materiam propriam per interrete libenter communicabo. Nam scripta ad quodque primi libri Ørbergiani capitulum convenientia tam Antiquitatis quam recentiorum aetatum reperire incepi quae inter se quoque ordinem et rationem habeant ut morum, opinionum, artium et gestorum praeteritorum studia exerceri possint. Sed verum cuique magistro utiliores sunt res a se ipso confictae confectaeque. Scilicet, cum magistri Ørberg opus jam completum et in se perfectum sit, opus noster numquam finem capiet !

 

Quid concludamus de utilitate librorum Ørbergianorum his temporibus futurisque ? Nescio num Francisca Waquet verissimum dicat ; librum enim suum optimum concludens, non solum affirmat litteras scholas annis LX praeteriti saeculi ideo interiisse quod jam nil modernis hominibus significare, sed etiam vituperat hodiernam Latinarum litterarum institutionem ; eas ait oportere docere non male multos sed bene paucos et futuros doctos, scriptis totius Latinitatis adhibitis. Illi vero doctae assentior affirmanti didacticam Latinae linguae ante omnia efficere debere ut studentes facultatem cursim legendi assequi possint (18). Quoquo modo, jam plura et in minore temporis spatio ab eis qui litteris Latinis aut in lyceis aut in universitatibus student roganda sunt. In hac redintegrata institutione, opus magistri Ørberg semper sit maximae utilitatis. Nam experientia plane probat hanc methodum multo majori usui esse quam solos et antiquos textus lectos (19), quibuscum vocabula et grammatica progressu celerrimo memoriae mandentur nec ulla exercitatione et ratione tam perfecta revisantur. Cum Ørberg, non solum multo melius faciliusque sed citius discunt. Cur res ita sint mihi clarum est : quidquid nonnulli et docti homines censeant, omnes linguae sive vivae sive mortuae eisdem rationibus cerebro humano accommodatis bene discuntur. Scilicet haec docendi ratio mira vel vix credenda habebitur a plerisque magistris qui jamdiu uno altero modo litteras Latinas ipsi didicerint. Usu Latine scribendi vel etiam loquendi deposito magistri tempus parcere crediderunt. At quantum vero perditur ! Quis negaret scientiam Latinistarum secundi gradus in Gallia hodie pessimam esse quod ad intelligentiam scriptorum attinet ? Ipse testificor magistros ipsos tali methodo adhibita scientiam suam firmiorem facturos. Antequam libris Ørbergianis uterer et Latine docerem (quod non egregium ingenium sed laborem (20) exigit), numquam tantas Ciceronis vel cuiuslibet scriptoris paginas cursim legere potueram.

Tamen, ne multis discipulis nostris, imprimisque juvenioribus, methodus Ørbergiana in decursu anni parum viva ipsa videatur, cuique magistro sua disciplina et ratio fingenda est circum colloquia, narrationes et exercitia illius methodi. Etiam optimi discipuli taedio studii capi possunt nisi nonnumquam taedium varietate, gravitas joco discutitur. Meam quidem institutionem exposui quam certe discipulis in tempore accommodo mutoque. Tantum quoddam exemplum dare volui. Opus Ørberg professoris ipsum exemplar est, optimum quidem sed perficiendum. Natura, sapientia et ratio omnia in decursu aetatum mutari jubent. Hoc non clarius apparet quam in disputatione de textibus qui veri aut accommodati dicuntur. In Gallia, cum hi nimis celeriter vituperati ac omnibus de libris scholaribus sublati sint, illi tamen, mea sententia, non frustra nec inopportune inter elementa prima impositi sunt. Sed non nimis ab immaturis discipulis petamus ! Cum minoribus natu tironibus, antiquorum scriptorum excerpta legere oportet non ut de stilo vel de grammatica colloquamur sed ut suam scientiam linguae judicent, cultuique Romanorum vel omnium saeculorum quibus homines Latine scripserint studeant. Verumtamen de Romanorum cultu commenticiae narrationes ‘Familiae Romanae’ (scilicet volumen primum) pauperrimae sunt quia discendorum verborum et grammatico-rum ordinem et rationem servant. Hoc majoribus natu quibus studium linguae haud sufficit perspicuum est. Proinde id quoque a magistro exigitur ut ex divitissimo Latinarum litterarum patrimonio excerpta hauriat quae non solum publicis programmatibus sed etiam methodo Ørbergianae scientiaeque discipulorum consentiantur. Quod fieri posse scio. Itidem nimis pauca de viva Latinitate quae ceteris et scholaribus libris non tam perfecte se conjungere potest scripsi. Sed hae omnes observationes satis ostendunt opera Ørbergiana magni pretii magnaeque utilitatis esse foreque, quasi fundamenta cuiusdam institutionis quam magistrorum communitas et sociatio ultra fines nationum opportune et perpetuo meliorem faciat (21).

Cereti in Gallia, mense februario a.MMVIII

ADNOTATIONES :

(0) Si quis plura de libris et ratione a H.H. Ørberg confecta scire velit, hunc interretialem situm visat :

http://www.lingua-latina.dk/

De fama et successu eius ubique terrarum convincetur hos situs visitans :

http://www.culturaclasica.com/lingualatina/index.htm (in Hispania)

http://xoomer.alice.it/strocc/index.html (in Italia)

http://www.vivariumnovum.it/ (in Italia)

http://users.skynet.be/Melissalatina/ (in Belgica)

http://www.pullins.com/txt/LLLinks.htm (in Septentrionali America)

http://circulus.xf.cz/www/ (in Bohemia)

Ei libri in Francogalliam pluribus societatis (Picard, Clovis, Amazon) importantur et veneunt. Hac autem, hoc quidem tempore, minima pretia non solum ad singulos sed etiam ad scholas proponuntur :

Domus editorialis ‘Clovis’ apud Stampas [Etampes] : tel. 01.69.78.30.23 / fax. 01.69.78.30.49.

(1) Françoise Waquet, Le latin ou l’empire d’un signe (XVIe – XXe siècle), ed. Albin Michel (1998).

(2) Cf J.A.Comenius, Novissima linguarum methodus, Praefatio, 27 (1648) : "Omnium enim particu-larium gradatio tam commode erit, ut aliud ab alio nusquam impediri, alia aliis ubique juvari ; antecedentia omnia sequentibus parare gradum, sequentia vero omnia antegressis addere robur, necesse habeant." (ed. Droz, 2005, p.30)

(3) Hans Henning Ørberg anno 1920 natus est. Postquam linguae Anglicae, Francogallicae et Latinae studuerat in Havniensi [Copenhagen] Universitate, has linguas in variis nationis suae scholis docere anno 1946 incepit. Ab anno 1953 ad 1961, Havniae in Instituto doctrinae linguarum secundum naturalem rationem fovendae [Naturmetodens Sproginstitut] operam dedit ut novam Latinae linguae methodum conciperet. Cuius methodi primam editionem anno 1955 publicavit. Annis autem 1990-1991 eam novam editionem q.i. Lingua Latina per se illustrata duobus in voluminibus perfecit. Ab illo tempore usque nunc, non solum Antiquorum operum excerpta cum Latinis annotationibus secundum methodum suam edidit sed etiam in multas terras invitatus, aetate provecta non obstante, itinera facit ut opus suum promoveat. Ejus methodus tam mirabilem similitudinem cum Comenii habet ut vix crederem non alterum alterius principia fecisse sua nisi sensum communem putarem quamdam sapientiam latissime omnium participatam esse. Infortunate dominus Ørberg nil publicavit, ut sciam, de prioribus scriptoribus et rationibus quibus eius methodus ipsa nixa est (scilicet autem utraque methodus maximam partem rationi studiorum quam Societas Iesu XVI° s. exeunte scholis suis praescripsit contraria est ; cf Ratio atque institutio Studiorum Societatis Iesu, (1599), ex.gr. Regulae professoris infimae aut mediae classis grammaticae, ed. Belin, p.185-192).

(4) Pierre Judet de La Combe / Heinz Wismann, L’avenir des langues, ed. Cerf (2004).

(5) J.A.Comenius, Novissima linguarum methodus, cap.VII, 8-15 (ed. Droz p.122-125).

(6) Id., cap.VII, 22-23 (ed. Droz p.129).

(7) Ad hoc non solum bibliothecaria scholae januam aperuerat ut in locis distantibus utrique quieti operam darent sed primis discipulis meis dabam legendas paginas libri q.i. ‘Colloquia Personarum’ cum quaestionibus a me Latine sane exaratis.

(8) Tempore suo Comenius has res quoque scientiis modernis illustratas mirabiliter intuitus est, in hoc partim Philosophia Platonica ductus (cf praesertim Novissima linguarum methodus, cap.X).

(9) Id. Cap.X, 26 (ed. Droz p.170). In quoque Ørbergiani libri capitulo idem ordo ac in Comenii doctrina recognoscitur : "Exempla" (= narratio cursim lecta), "praecepta" (= grammatica), "imitatio" sive "usus" (= pensum A, B, C ceteraque exercitia in altero libello adjecta).

(10) Quantum intersit celeritas in studio, prudens Comenius ipse monet (cf op.cit. X, 132-133, ed. Droz p.233-234).

(11) Certe haec quattuor Latini sermonis attributa se arte contingunt et generatim dicuntur. Non ipse has duas linguas ita comparavi. Illam enim grammaticam descriptionem inveni in ea methodo Latinae linguae quam saeculo XX ineunte Paulus Crouzet Georgiusque Berthet, ambo e Schola Normali Superiore, ediderunt, illo tempore quo omnes discipuli in utramque linguam convertere exercerentur : Cours P.Crouzet, Méthode Latine et Exercices Illustrés, classes de 4e et 3e, (ed. Privat et Didier), 1907. Tota haec methodus in illis quattuor differentiis nixa est easque plurimis exemplis de omnibus orationis partibus demontrat. Differentiae Francogallice ita dicuntur :

- " Le latin est pauvre, le français est riche. "

- " Le latin est concret, le français est abstrait. "

- " Le latin est synthétique (et concis), le français est analytique (et précis). "

- " Le latin est périodique (et ample), le français est coupé (et simple). "

(12) Op.cit. XI, 17 (ed. Droz p.261).

(13) J.Comenius, op.cit., X, 15, non aliter praemonet : "XX. Doceri impotentem, non docebis. (ex.gr. Caecum Opticam ; Surdum Musicam (...), etc. Impossibile enim.) XXI. Doceri immaturum aegre docebis. (Ex.gr. Puerum infantem Grammatice loqui, Musice canere, Perspectiva uti, etc. XXII. Doceri incuriosum, frustra docebis ; ni prius discendi avidum reddideris." (ed. Droz, 2005, p.164-165).

Non autem sine risu hoc potest animadverti quod per omnia tempora difficultates in scholis comploratae sunt ipsaeque sive discipulis sive magistris sive doctrinis attributae. Praeter Comenium (qui plus quam ceteri haec mala intelligere ac solvere conatus est) - cf op.cit. cap.VII et VIII sed etiam Didactica Magna, XI (1657) – relegatur Erasmi Stultitiae Laus, XLIX (1511), S.Aureli Augustini Confessiones I, 9-10 et V, 8-12 (ca.400), Petroni Satyricon, 1 (s.I°), Taciti Dialogus de oratoribus, 34 (s.I°), Platonis De Republica, VIII, 562-563, (ca.375 a.J.C.), cet.

(14) J.A.Comenius in memorias eadem his verbis reducit : "XIV. Docens et discens relata sunt : a docendi actu neuter abesse potest. XV. Docentis et discentis copula, est ipsa ab altero in alterum transfluens doctrina. XVI. Docens bonus, Discens bonus, Doctrina bona, scientiam potenter multiplicant." Ergo in docente quoque unum requiritur quod Comenius " Doctivitatem " vocat : "ut sciat, possit, velit, docere." Non possum quin sequentia optimaque verba repetam : "Hoc est, ut (1) quod alios docere debet, ipse sciat : quod namque parum novit, nemo docere potest. (2) ut quod ipse scit, alios docere possit (h.e. sit didacticus, sciatque ignorantes patienter ferre, ignorantiam vero ipsam potenter pellere, etc.) Denique (3) ut quod scit et potest, velit etiam, h.e. sit gnavus ac diligens, alios in lucem, qua gaudet ipse, promovere gestiens." (Novissima linguarum methodus, X, 14, ed. Droz p.163)

(15) Familiarum colloquiorum formulae, III, 3.

(16) Ita enim quodque capitulum concluditur ut discipulo pensum A terminationibus verborum adjiciendis solvendum sit, pensum B novis capituli verbis adscribendis, pensum C sententiis componendis.

(17) Cf Ratio atque institutio Studiorum Societatis Iesu, Regulae scholasticorum, 9 (1599) : "Omnes quidem, sed praecipue humaniorum literarum studiosi latine loquantur". (ed. Belin, 1997, p.194 [442]). Cf J.Comenius, Novissima linguarum methodus, XIX, 4 : "Scholae Collegia sint, ubi solus Romanus Sermo sonet" (ed. Droz p.361) ; Praefatio, 26 : "Loquaturque, quoties loquitur, Res potius quam Verba." ; Praefatio, 28 : "et occupationes illae discipulorum nec sint difficiles, nec molestae, jucundiae potius, et laborem lusus instar proritantes." (ed. Droz, p.29 et 30)

VARIETAS, USUS, LUSUS, JUCUNDITAS, hae sunt notiones conjunctae in quadam optima docendi ratione. De earum necessitate ut disciplina accipiatur, Comenius relegatur qui in eo sicut solet argumentum naturae humanae praebet sed etiam explanationes quae observationibus et doctrinis hodiernorum psychologorum confirmantur. Ex.gr.

- De jucunditate : "Jucunditas studiis necessaria est" (id. X, 140, sqq.)

- De usu : "Omnia discenda, praxi propria discantur" (id. X, 145) ; "utilia tantum docendo"; "Omnia discantur ad usum" (id. X, 146)

- De varietate : "Varietate doctrinam contemperando. Natura humana oblectatur varietate, identitatem fastidit." (id. X, 147) ; "sensuum propriorum varia exercitamenta" ; "omnia per sensus proprios, semper, varie" (id. X, 157) 

- De lusu :"Quicquid in ludo literario sit, lusus ingenii sit." (id. X, 148, ed. Droz p. 244) ; " remissio, et alternatio : quae et nostris inest." (id. XXV, 15, ed. Droz p.428), cet.

Haec vox ‘usus’ plures una sensus habet ut non uno verbo Francogallico reddere eam optime liceat : " utilité, usage, pratique, utilisation ", etc. Unde fit ut Comenius et hoc verbo Graeco ‘praxis’ utatur.

(18) Françoise Waquet, op.cit. p.321 :"L’épuisement dont mourut le latin dans les années 60 de notre siècle n’était point celui de la langue. Le latin a disparu parce qu’il ne voulait plus rien dire pour le monde contemporain." - p.322-323 :"Alors que l’on ne saurait se contenter pleinement d’une réduction du latin à des éléments de décor, alors que le rejet de son étude comme la restauration à l’identique nous paraissent également excessifs, on proposera une quatrième possibilité qui va à l’encontre de ce que la tradition pédagogique a soutenu : le latin comme langue et son étude comme spécialité [...]. L’étude de cette langue – morte - ne saurait être ce travail d’anatomie conduit sur un cadavre qui fut celui de la pédagogie du latin jusque dans les années 1960 et encore moins cette teinture que l’on donne aujourd’hui dans le cadre d’une option. A ce point, nous ferons nôtre l’opinion énoncée dans un manuel classique des universités italiennes : " Le latin se sauvera non en le faisant étudier mal à beaucoup, mais bien à un petit nombre. Autrement dit, réservons l’étude du latin aux professionnels de la culture humanistico-littéraire ". Et la formation [...] nécessairement longue de ces futurs spécialiustes se fondera de façon privilégiée sur " les textes, tirés de toute la latinité, mais aussi, avec discernement du Moyen Age et de l’époque humaniste ". Donner les moyens de parvenir à une lecture cursive, tel devrait être l’objectif premier de la pédagogie du latin." (Nos lineam subjecimus). Conversio huius libri Anglica (nondum Latina !) : Latin or the Empire of a Sign (conv. John Howe), Londinii, 2003.

(19) Etiam eae breviores et quotidianae lectiones quas magistri superioris institutionis in Gallia commendant et " minimum Latinum " (vulgo " petit latin ") vel " minimum Graecum " appellant.

(20) O quam interdum difficilem, fateor, propter hodiernas magisterii condiciones multis in scholis secundarii ordinis !

(21) Cui proposito digno laude Comenius ipse nos invitat : " Inventiones bonae melioribus superinventionibus perficiendae. " (Op.cit., Praefatio, 23 ; ed. Droz p.27)


 

 


Sauvons le Latin !